monumenta.ch > Hieronymus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 48, 18
Illud vero ferre quis possit, quod in me reprehenditur: quare exponens capitulum Apostoli, in quo de coniugibus scripsit, 'tribulationem carnis habebunt huiusmodi' , dixerim: 'Nos ignari rerunt putabamus nuptias saltem carnis habere laetitiam. Si autem nubentibus et in carne tribulatio est, in qua sola videbantur habere delicias, quid erit relicum propter quod nubant, cum et in spiritu, et in anima, et in ipsa carne tribulatio sit?' Quae haec condemnatio matrimonii est, si infantium vagitus, filiorum mortes, abortia , damna domus, et caetera huiusmodi tribulationem diximus nuptiarum? Dum adviveret sanctae memoriae Damasus, librum contra Helvidium 'de Beatae Mariae virginitate perpetua' scripsimus, in quo necesse fuit nobis ad virginitatis beatitudinem praedicandam, multa de molestiis dicere nuptiarum. Num vir egregius, et eruditus in Scripturis, et virgo Ecclesiae virginis doctor, aliquid in illo sermone reprehendit? In libro quoque ad Eustochium multo duriora de nuptiis diximus, et nemo super hac re laesus est. AMATOR QUIPPE castitatis, praeconium pudicitiae intenta aure captabat. Lege Tertullianum, lege Cyprianum, lege Ambrosium; et cum illis me vel accusa, vel libera. Inventae sunt Plautinae familiae , et scioli tantum ad detrahendum, qui in eo se doctos ostentare velint, si omnium dicta lacerent, et in una atque eadem causa, utrumque, id est, et me, et adversarium reprehendant, et cum e duobus alterum necesse sit vincere, ambos victos esse contendant. 'Porro ubi de digamis, et trigamis disserentes diximus, melius est licet alterum, et tertium, unum virum nosse, quam plurimos, id est, tolerabilius est uni homini prostitutam esse, quam multis, nonne statim cur hoc dixerim, subiecimus? Siquidem et illa in Evangelio Samaritana, sextum maritum habere se dicens, arguitur a Domino, quod non sit vir eius' . Ego etiam nunc libera voce proclamo, non damnari in Ecclesia digamiam, imo nec trigamiam, et ita licere quinto, et sexto, et ultra, quomodo, et secundo marito nubere: sed quomodo non damnantur istae nuptiae, ita nec praedicantur. So- LATIA MISERIAE SUNT, non laudes continentiae. 'Unde et in alio loco dixi: Ubi unus maritus exceditur, nihil refert, secundus an tertius sit: quia desinit esse monogamus. Omnia licent, sed non omnia expediunt. Non damno digamos, imo nec trigamos, et si dici potest, octogamos: habeat cuilibet octavum maritum, et esse desinat prostituta.